Latin
112.7.36 to 112.7.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 112.7.36-71
Unproofread scanNot analysed yet
In villa empta, dominatio notatur: ergo superbia castigatur. Habere cnim villam, tenere, possidere, homines sibi in illa subdere, dominari delectat. Vitium malum, vitium primum. Primus enim homo dominari voluit, qui do. minum habere noluit. Quid est dominari, nisi propria potestate gaudere? Est major potestas, illi subdamur, ut tuti esse valeamus. Villam emi, habe me excusatum. Inventa superbia, venire noluit. CAPUT III. —3. Quinque juga boum, curiositas quinque sensuum. Alius dixit, Quinque juga boum emi. Nonne sufficeret, Boves cti? Aliquid procul dubio cst, quod IIOS ad quærendumet intelligendum obscuritate sui provocat: et quia clausum est, ut pulsemus, hortatur. Quinque juga boum, sensus carnis bujus. Quinque numerantursensus carnis hujus, quod omnibus notum est; ct qui forte non advertunt, commoniti sine dubio recognoscunt. Sensus ergo carnis bujus quinque inveniuntur. In oculis visus cst, auditus in auribus, odoratus in naribus, gustatus in faucibus, tactus in omnibus membris. Alba et nigra et quoquo modo colorata, lucida et obscura videndo sentimus. Rauca ct canora, audicndo sentimus. Suave olentia ct grave olentia, odorando sentimus. Dulcia et amara, gustando sentimus. Dura et mollia, lenia et aspera, calida ct frigida, gravia et lcvia, tangendo sentimus. Quinque sunt, et juga sunt. Sed quia juga sunt, in trilius prioribus sensibus facilius apparet. Duo sunt oculi, duæ aures, geminae nares: ecce tria juga. In faucibus, id cst, sensu gustandi, geminatio quædam invenitur, quia nihil gustando sapit, nisi lingua cl palato tangatur. Voluptas carnis quæ ad tactum per. . tinct, occultius geminatur. Est enim et forinsecus et intrinsecus. Ergo ct ipsa gemina est. Quareboum dicuntur juga? Quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves euim terram versant. Sunt autem homines rcmoli a fide, terrenis dcditi, carnalibus occupati: nolunt credere aliquid, nisi ad quod sui corporis sensu quinquepartito perveniunt.