Latin
112.7.104 to 112.7.131
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 112.7.104-131
Unproofread scanNot analysed yet
Nec magnum putetis in illa caena, quam suis manibus dedit, sine fide interfuisse: melior exstitit fides postea, quam tunc perfidia. Non ibi fuit Paulus qui credidit: ibi fuit Judas qui tradidit. Quam multi et modo in ipsa coena, quamvis illam tunc mensam non viderint, nec pancm quem Dominus gestavit iD manibus, oculis suis aspexerint, vel faucibus gustaverint; tamen quia ipsa est quæ DUHC praeparatur, quam multi eliam nunc in ipsa coena judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. XII, 29)? CAPUT V. —5. Curiositate sensuum nihil opus eat ad salulem. Unde autem tanquam occasio nata est Domino, ut de ista cœna loquerctur? Dixerat unus de discumbentibus (in convivio enim erat, quo fuerat invitatus): Beati qui manducant panem in regno Dei. Quasi in longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis est panis de regno Dci, nisi qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. vi, 41)? Noli parare fauces, scd cor. Inde commendata est ista coena. Ecce credimus in Christum, cum fide accipimus1. In accipiendo novimus quid cogitemus. Modicum accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illut. externum quæsivimus; nec diximus, Crediderint qui Dominum ipsum resurgentem, si verum est quod dicitur, viderunt oculis, manibus palpaverunt: nos non tangimus, quare credimus? Si talia cogitaremus, quinque illis jugis boum a caena impediremur. Ut noveritis, fratres, istorum quinque sensuum, non delectationem, quæ permulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait, Quinque juga boum emi, eo pascere illa; sed, eo probare illa. Qui vult proharc, per juga boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per juga noluit dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, digitos tuos mitte per latus meum, et noli esse incredulus.