Latin
112.7.132 to 112.7.168
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 112.7.132-168
Unproofread scanNot analysed yet
Occisus sum propter te: pcr lucum quUm vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem te; et adhuc dubitas de me, tibi tetigeris me? Ecce et hoc præsto, ecce ct hoc exhibeo: tange ct crodc; inveni locum vulueris, sana vulnus dubitationis. CAPUT VI. —6. Uxor, voluptas carnis. Tertius dixit, Uxorem duxi. Ista voluptas est carnis, quæ multos impedit: utinam foris, cl non intus. Sunt homines qui dicunt: Non est homini bene, nisi cui adsuut carnis deliciæ. Ipsi sunt quos notat Apostolus, dicentes: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. xv, 32). Quis huc inde surrexit? Quis nobis, quod ibi agitur, dixit? Hoc nobiscum tollimus, quod in hoc tempore bcuc est nobis. Qui hoc dicit, uxorem duxit, carnem amplexatur, carnis voluptatibus jucundatur, a cœna excusatur: observet ne lamo interiore moriatur. Attendite Joannem, sanctum apostolum et evangelistam: Nolite diligere mundum, nec ea quæ in mundo sunt. qui ad cœnam Domini venitis, nolite diligere mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Non dixit, Nolite habere; sed I Nolite diligere. Habuisti, possedisti, dilexisti. Amor rerum terrenarum, viscum est spiritualium pennarum. Eccc concupisti, hæsisti. Quis dabit tibi pennas sicut columbc? Quando volabis, ubi vere rcquicscas (Psal. LIV, 7)? quando hic, ubi male hæsisti, perverse requiescere voluisti. Nolite diligere mundum, tuba divina cst. Conlinuo hujus tubæ verbis orbi terrarum et universo dicitur mundo, Nolite diligere mundum, nec ea quæ in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo. Quoniam omnia quæ in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Joan. II, 45, 16). Ab imo cœpit, quo Evangelium terminavit. Inde ille cœpit, ubi Evangelium terminum posuit. Concupiscentia carnis, Uxorem duxi. Concupiscentia oculorum, Quinque juga boum emi. Ambitio siculi, Villam emi.