Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Zacchæus imitandus. Sed jam si fecistis, et pceunias tales habetis, et inde saccellos implestis, inde thesaurizabatis1: de malo est quod habeas, jam nolite malum adderet, et facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Numquid Zacchæus de bono habebat? Lcgite et videte. Major erat publicanorum, id est, cui vectigalia publica conferebantur: inde habebat divitias. Multos presserat, multis abstulerat, multa congesserat. Intravit domum ejus Christus, et venit salus super domum ejus: sic enim ait ipse Dominus, Hodie salus domui huic facta eat. Sed ipsam salutem videte. Primo desiderabat Dominum videre, quia statura parvus erat: sed turba impediente ascendil in arborem sycomori, et vidit transeuntem. Ille autem aspexit cum, et ait: Zacchæe, descende; apud te oportet me manere. Tu pendes, sed uon te suspendo, hoc est, non te differo. Volebas videre transeuntem, hodie me apud te invenies habitantem. Ingressus est ad eum Dommus: repletus ille gaudio ait, Dimidium rerum mearum do pauperibus. Ecce quomodo currit, qui currit facere amicos de mammona iniquitatis. Et ne reus aliunde teneretur: Si cui aliquid tuli, ait, quadruplum reddam (Luc. xix, 2,9). Inflixit sibi condemnationem, ne incurreret damnationem. Ergo qui habetis de malo, facite inde bonum. Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo. Esto bonus tu qui bonum facis de malo I: et cum coeperis aliquid. boni facere de malo, noli rcmanere tu malus. Nummi tui convertuntur in bonum, et tu remanes malus?