Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 113.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Mammona iniquitatis cui dictæ divitiæ. Est quidem et alius intellectus; nec ipsum tacebo. Mammona iniquitatis, divitiæ sunt saeculi omnes, undecumque sint. Undecumque enim congregentur, mammona iniquitatis est, id est, divitiæ sunt iniquitatis. Quid, est, divitiae sunt iniquitatis? Pecunia est, quam nomine divitiarum appellat iniquitas. Si enim veras divitias quæris, alix sunt. Talibus Job nudus abundabat, quando in Deum cor plenum habebat, et laudes Deo perditis omnibus rebus tanquam gemmas pretiosissimas proferebat (Job I, 21). De quothesauro, si nihil habebat? Ipsae sunt verae divitiæ. Itae autem ab iniquitate appellantur divitiæ. Habes illas, non reprehendo: hæreditas venit, pater tuus dives fuit, et dimisit tibi. Honeste acquisisti: de justis laboribus plenam domum habes, non reprehendo. Tamen etiam sic noli illas dicere divitias. Nam si dicis illas divitias, amabis illas: et si amaveris ii. las, peribis cum illis. Perde, ne pereas2: dona, ut acquiras: semina, ut metas. Has divitias noli appellare; quia veræ non sunt. Paupertate plenae sunt, et semper obnoxiae casibus. Qualcs divitias sunt, propterquas latronem times, propter quas times servum tuum, ne te occiso auferat, et fugiat? Si verae divitiae essent, securitatem tibi darent.