Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.10
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT X. —10. Christus diabolo quomodo apparebat. —Omne itaque corpus, cujds est natura et ordo mutabilis, ad nutum omnipotentissimi Conditoris, in quascumque species fierit commutatum, a veritate tamna in suo genere non recedit: quoniam qnacumque varietate mutetur, et corpus tamen et verum corpus esse non dcsinil. Sed cum isti onem naturam corpoream, non ab omnipotente conditore Dco, sed a tenebrarum gente, nescio qua, esse confingant; quærimus ab eis, Dominus noster Jesus Christus undc corpus assumpserit. Si enim nullum corpus cum assumpsisse dicunt, quid erat illud quod humanis atque corporeis oculis apparebat? Aut enim mendaciu phantasmatis erat, quod exsecrabile est credere: aut si ipsam divinam substantiam suam nulla corporis assumptione humanis oculis cum demonstrassc contendunt, et hanc etiam diabolus vidit. ; ubi est quod in ista quæstione calumniosa voce proclamant, Beati qui puro sunt corde quoniam ipsi Deum videbunt? Quod si forte dicunt, divinam et propriam substantiam Domini nou talem esse apud Patrem, qualem se in terris voluit nullo assumpto corpore ostendere; quid aliud etiam, nisi locis ct temporibus esse mutabilem, miseri crediderunt? Non enim legere volunt, aut intelligere facile possunt quod per prophetam dicitur, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, 28): et quod in di. ,-ina: Sapientiæ litteris de ipsa Sapientia scriptum est, In se ipsa,Manens, innovat omnia (Sap. VII, 27).