Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.11
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XI. —11. Urgenlur Manichæi, quod sol quem Deum putant, a ma/is videatur. Secundum illorum autem sensum, si quis eis dicat, Quid crgo miramini, si ct Deus mutavit speciem divinitatis suæ, ut posset eum qui corde sordidissimo est diabolus, intueri, sicut de Christo Deo vobis videtur? quid responsuri sint nescio. Quia et nunquam dicere ausi sunt, Patrem ct Filium nisi unius esse substantiæ: et si alterius esse substantiæ Filium dicerent, posset eis responderi, Unde igitur scitis, utrum cum Patre an cum Filio locutum esse diabolum, veLus illa Scriptura commemorat? Dcinde quærimus, Solem istum videt diabolus, an non videt? Si vidct, quomodo ergo sol Deus est, quem diabolus videt? Si non videt, mali tamen eum homines vident; quomodo ergo Deus est quein vident qui non puro sunt corde? Aut si ut videri posset, etiam ipse mutatus est, cl non hoc est quod videtur; quid si ergo vos aliud ostenditis, et aliud estis, ut imitari ctiam solem, non tantum adorare possitis? Et tamen si cos interroges, utrum commutabilis aut incommutabilis sit divina substantia, non possunt nisi incommutabilem dicere, non ducti ratione i, sed pudore coufusi. Restat ergo ut cogantur fateri, Domiuum nostrum Jesum Christum aliunde assumpsisse corpus, ut humanis oculis appareret. Quod si fatentur, quæro unde assumpserit. Si de hoc mundo dicunt, quæro ipsius mundi unde sit corpus. Continuo mihi, De tenebrarum gente, respondent. mira dementia! Cur ergo, miseri, in corpore Saivatoris timetis uterum virginis, et gentem dæmonum non timetis?