Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Variis modis loquitur nobis Deus. Multi autem modi sunt, quibus nobiscum loquitur Dcus. Loquitur aliquando per aliquod instrumentum, sicut per codicem divinarum ScripTurarum: loquitur ner aliquod elementum mundi, sicut per stellam Magis locutus est (Matth. II, 2). Quid est enim locutio, nisi significatio voluntatis? Loquitur pcr sortem, sicut de Matthia in locum Judæ ordinando locutus est (Act. I, 26): loquitur per animam humanam, sicut per prophetam: loquitur per angelum, sicut Patriarcharum ct Prophetarum et Apostolorum quibusdam loculum esse accipimus: loquitur per aliquam vocalem sonantemque creaturam, sicut de coelo voces factas, cum oculis nullus videretur, legimus et tenemus. Ipsi denique homini, non extrinsecus per aures ejus aut oculos, sed intus in animo non uno modo Deus loquitur: sed aut in somnis, sicut Laban Syro, ne Jacob servum ejus in aliquo læderet (Ger: . XXXI, 24), et Pharaoni de septem annis opulentis totidemque ster! libus demonstratum cst (ld. XLI, 1-52); aut spiritu hominis assumpto, quam Græci ecstasim vocant, sicut oranti Petro vas plenum similitudinibus crediturarum Gentium visum est submissum esse de coelo; aut in ipsa mente, cum quisque majestatem vel voluntatem intelligit, sicut ipse Petrus ex illa ipsa visione, quid se agere vellet Dominus, apud se ipsum cogitando cognovit. Non enim hoc quisquam potest, nisi apud se intus sonante quodam tacibo clamore veritatis agnoscere. Loquitur etiam Deus in bonorum malorumque conscientia. Nam et approbare quod bene facit, et improbare quod peccat, nemo recte potest, nisi ad eadem illa in silentio cordis vel laudante vel clamante voce veritatis (a). Veritas autem Deus cst: quæ cum tam multis modis loquatur hominibus et bonis et malis (quanquam non omnes, quibus lot modis loquitur, possint quoque ejus substantiam naturamque conspicere), quis, hominum potest conjiciendo aut cogitando colligere, quot et quibus modis eadcm veritas loquatur Angelis, sive bonis, qui ejus ineffabili specie et pulchritudine per mirabilem charitatem contemplando perfruuntur; sive malis, qui depravati pcr superbiam suam, et ab ipsa veritate in inferioribus ordinati, possunt quibusdam latentibus modis vocem ejus audire, quamvis faciem videre non digni sint?