Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Diabolus potuit audire vocrm Dei. Quapropter, dilectissimi fratres, fideles Dei, et Catholicæ matris germanissimi filii, nemo vos decipiat venenatis cibis, etiamsi adhuc estis lacte nutriendi: perseveranter nunc ambulate per fidem veritatis; ut certo et oppertuno tempore ad speciem vcritalis ejusdem venire possitis. Sicut enim Apostolus dicit, hic menentes corpore, peregrinamur a Domino; pGr fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. v, 6, 7). Ad speciem autem visionis Patris, fides christiana perducit. Unde Dominus dicit: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. xiv, 6). Sine causa ergo ist! quærunt, quomodo diabolus ad Deum potuit venire per Christum. Diabolus cnim ad illam contemplationis beatitudinem non potest pervenire, quo eos qui puro sunt cordc fidcs christiana perducit. Nee ideo tamen diabolus vocem Dci loquentis audire non potuit; sicut multi homines etiam qui non crediderunt Christo, potuerunt vocem audire de cœlo dicentis Dei, Et clarificavi et clarificabo: cum Dominus dixisset, Pater, clarifica Filium tuum (ld. XII, 28, 27).