Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 12
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 12.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. In conspectum Dei venisse diabolum, quid sit. Quod autem scriptum est, diabolum venisse in conspectum Dei; non ideo scriptum est, quia quis'luam potest aliquando conspectum Dei fugere, cujus oculis cuncta SUbjecta sont, et cui cordis cujuslibet profunditas patet: sed quia in secreto creaturœ acta sunt, quæ Scriptura narravit, propterea scriptum est, Et ecce venerunt Angeli in conspectum Dei; quamvis a conspectu Dei nunquam recedant. Quocumque enim mittuntur, ibi quoque præsto est conspectus Dei. Sed illic proprie conspectus Dei dicitur, quo humanus non potest penetrare conspectus; sicut sunt secreta conscientiæ. Propterea cum redarguimus mentientem, non eum dicimus in conspectU Dei locutum; quia non hoc locutus est, quod in ani- DIO ejus conspicit Deus, quo conspeclum dirigere non potest homo. Quia ergo hæc tam latenter gesta sunt, aL indicari hominibus per Scripturas sanctas, nisi Sancto Spiritu revelanlc, non possent, in conspectum Dei ventum esse, atque ibi gesta esse narrantur.