Latin
121.5.40 to 121.5.76
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 121.5.40-76
Unproofread scanNot analysed yet
Et ille: Si isti tacebunt, lapides clamabunt. Nos videbat, quando ista dicebat: Si isti tacebunt, lapides clamabunt (Matth. xxi, 9, 16, et Luc. xix, 39, 40). Qui lapides, nisi qui colunt lapides? Si parvuli Judæi tacebunt, majorcs et minores Gentes clamabunt. Qui lapides, nisi de quibus dicit ipse Joannes iste, qui venit ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 8)? Cum enim videret ipsos Judxos superbire de genere Abrahæ, ait illis, Generatio viperarum. Illi se dicebant filios Abrah:e: et iste illis dicebat, Generatio viperarum. Abrahae faciebat injuriam? Absit. Ex moribus dabat eis nomen. Quia si essent filii Abrahæ, imitarentur Abraham: Sicut eis et ipse ait, qui dicunt ei, Nos liberi sumus, et nemini servivimus unquam, noa patrem habemus Abraham. Et ille: Si filii Abrahae essetis, facta Abrahæ faceretis. Vos vultis me occidere, quia veritatem vobis dico; hoc Abraham non fccit (1 d. vin, 53, 39, 40). Inde generati estis, sed degenerastis. Krgo quid Joannes? Generatio viperaruM, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Quia vcniebant baptizari baptismo Joannis in poenitentiam. Quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. Et nolite dicere in cordibus vestris, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Matth. III, 7-9). Potens eat enim Deus de lapidibus istis, quos videbat in Spiritu; illis dicebat, et nos prævidebat 1: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. De quibus lapidibus. : Si isti tacebunt, lapides clamabunt. Modo audistis, et clamastis. Impletum est, Lapides clamabunt. De Gentibus cnim venimus, in parentibus nostris lapides adoravimus. Ideo et canes dicti sumus (a). Recordamini quid audierit mulier illa, quæ clamabat post Dominum, quia erat Chananæa, idolorum cultrix, ancilla dæmoniorum. Quid dixit ei Jesus? Non est bonum tollere panem filiorum, et mittere canibus.