Latin
121.5.77 to 121.5.118
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 121.5.77-118
Unproofread scanNot analysed yet
Nunquam advertistis, quemadmodum canes lapides unctos lingunt? Sic sunt omnes simulacrorum cultores. Sed venit vobis gratia. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ecce habctis modo natos(b): dedit eis pote,tatem filios Dei fieri. Quibus dedit? His qui credunt in nomine ejus. Nativitas duplex. Et quomodo filii Dei fiunt? Qni non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, nec ex voluntate carnis; sed ex Deo nati sunt. Accepta potestate ut filii Dei fierent, ex Deo nati sunt. Intendite ergo: isti ex Deo nati sunt; non ex sanguinibus, qualis est prima nativitas, qualis est nativitas misera, veniens de miseriis. Sed qui ex Deo nati sunt, quid erant? unde primo nati erant? Ex sanguinibus: mixtis sanguinibus masculi et feminæ, commixtione carnis masculi et feminae, indo nati crant. Modo unde? Ex Deo nati sunt. Prima nativitas ex masculo et femina: secunda nativitas ex Deo et Ecclesia. Idem tractatur argumentum. Ecce ex Deo nati sunt: unde factum est ut ex Deo nascerentur, qui primo ex hominibus nati sunt? Unde factum est? unde? Et Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Magna mutatio: ille factus caro, isti spiritus. Quid est hoc? Qualis dignatio, fratres mei! Erigite animum ad speranda et capienda potiora. Nolite vos addicere cupiditatibus sæcularibus 1. Prelio empti estis: propter vos Verbum caro factum est: propter vos qui erat Filius Dei, factus est filius hominis; ut qui eratis filii hominum, efficeremini filii Dei. Quid erat ille, quid factus est? Quid eratis vos, quid facti estis? Erat ille Filius Dei. Quid factus est? Filius hominis. Eratis vos filii hominum. Quid estis facti? Filii Dei. Communicavit nobiscum mala nostra, nobis daturus bona sua. Scd ille ipso quo factus est filius hominis, distat a nobis.