Latin
123.8.105 to 123.8.141
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.105-141
Unproofread scanNot analysed yet
sed ut torqueatur anima tua '. Ergo prius anima diligenda est, quae Deo subdenda est, ut ordinem suum servitus ista custodiat, anima Deo, animæ caro. Vis serviat caro tua animæ tuæ? Deo serviat anima tua. Debes regi, ut possis re. ere. Nam lucta ista tam periculosa est, ut si dimiseril rector, ruina sequatur. CAPUTIV. —6. Apostolus de pugna carnis et spiritus. Quæ lucta? Si autem mordelis et comeditis invicem, vidote ne ab invicem consumamini. Dico autem, Spiritu ambulate. Apostoli verba dico, quae modo recitata sunt de Epistola ipsius: Dico autem, Spiritu ambulate et concupiscentias Marnas ne perfeceritis. Dieo autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis: non dixit, Ne habueritis; neque hoc dixit, Ne feceritis; sed, ne perfeceritis. Quid sit autem hoc, adjuvante Domino, dicam ut potero: adestote, ut intelligatis, si Spiritu ambulatis. Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Sequatur: ne forte aliquid, ut hoc quod hic obscurum est, in ejus sequentibus verbis facilius possit intelligi. Dixi enim,non frustra Apostolum noluisse dicere, Concupiscentias carnis ne habueritis; neque hoc saltem voluisse dicere,Concupiscentias carnis ne feceritis: sed dixisse, Concupiscentias car. nia ne perfeceritis. Ipsam nobis luctam proposuit. In boc praelio versamur, si Deo militamus. Quid ergo sequitur? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hæc enim invicem adversantur 1; ut non ea quæ vultis, faciatis. Hoc si non intelligatur, periculosissime auditur. Ideo sollicitus lie male homines intelligendo pereant, suscepi htc verba Apostoli, adjuvante Domino, exponere vestræ Charitati. Vacat nobis, matutina coepimus, hora prandii non urget: ad istum diem, id est sabbatum, maximo hi assolent convenire, qui esuriunt verbum Dei. Au. dic et attendite; dicam quantum potero diligenter. CAPUT V. —7. Apostolus male intellectus. Officium pastoris, explanare difficiles locos Scripturae.