Latin
123.8.71 to 123.8.104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.71-104
Unproofread scanNot analysed yet
Magna est enim misericordia Dei: donum dat aequale sibi; quia donum ejus Spiritus sanctus est, et unus Deus tota Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Quid nobis praestitit Spiritus sanctus? Apostolum audi: Charitas Dei, inquit, diffusa est in cordibus nostris. Unde libi, o mendice, charitas Dui diffusa est in corde luo? Quid, aut in quo charitas Dei diffusa est in corde humano? Habemus, inquit, thesaurum istum in vasis fictilibus. Quare in vasis fictilibus? Ut eminentia virtutis sit Dei (II Cor. iv, 7). Denique cum dixisset, Charitas Dei diffusa eat in cordibus nostris; ne putaret quisque a se sibi esse quod diligit Deum, continuo addidit, per Spiritum sanctum qui datus eat nobis (Rom. v, 5). Ut ergo ames Deum, babitet in te Deus, ci amct sc de te; id est, ad amorem suum moveat te,, accendat te, illuminet te, excitet te. CAPUT III. —5. Lucta animæ et carnis. Subdenda anima Deo, animæ caro. Lucia est enim in isto corpure: quamdiu vivimus, pugnamus; quamdiu pug namus,,'periclitamur: sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos (Id. vin, 37). Pugnam nostram, modo cum Apostolus legerctur, audistis: Omnis, inquit, Lex in une sermone impletur, in eo quod est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Ista dileclio de Spiritu sancto est. Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Prius vide si jam nosti diligere te ipsum; et committo tibi proximum, quem diligas sicut te ipsum. Si autem no:dum nosti diligere tc; timeo ne decipias proximum tuum sicut te. Si enim amas iniquitatem, non diligis te. Psalmus testis est: Qui autem diligit iniquitatem, odit animam MMM (Psal. x, 6). Si autem odisti animam tuam, quid tibi prodest quia diligis carnem tuam? Si odisti animam tuam, et diligis carnem tuam, resurget caro tua;