Latin
123.8.175 to 123.8.184
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.8.175-184
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 12). Non dixit, non sit. Jam est ibi. Quod ideo peccatum vocatur, quia merito peccati contigit. Non enim in paradiso caro concupiscebat adversus spiritum, aut erat ibi Ista pugna, ubi pax erat sola: sed facta transgressione, posteaquam homo noluit servii e Deo, et donatus est sibi; nec sic donatus sibi, ut possit saltem possidere se; sed ab eo possessus, a quo deceptus; coepit caro concupiscere adversus spiritum. Et hoc in bonis concupiscit adversus spiritum: nam in malis non habet contra quem concupiscere. Ibi cnim concupiscit adversus spiritum,ubi est spiritus.