Latin
123.9.1 to 123.9.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.9.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
Pugnare contra carnis concupiscentias munus eat Spiritus sancti in nobis. Bene agit qui a bono agitur. Quod enim ait, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, noli putare spiritui hominis tantum datum. Spiritus Dei est qui pugnat in te adversus te, adversus illud quod est in te contra tc. Noluisti enim stare ad Dominum; cecidisti, fractus es; quoinodo vas quando de manu hominis cadit in terram, fractus es. Et quia fractus es, ideo adversus es tibi, ideo es contra te. Nihil sit ill te contra te, ct inleger stabis. CAPUT VII. —Nam ut noveris ad Spiritum sanctum hoc officium pertinere, alio loco dicit Apostolus, Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. In his verbis jam extollebat se homo; quasi spiritu suo facta carnis possit mortificare. Si secundum, carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Expone nobis, Apostole, quo spiritu. Habet enim et homo spiritum ad naturam propriam pertinentem, quo bomo est. Homo enim constat ex corpore et spiritu. Et de ipso spiritu hominis dictum est: Nemo scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. n, 11). Video ergo et ipsum hominem habere spiritum suum pertinentem ad naturam suam, et audio te dicentem, Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quæro quo spiritu: meo, an Dei? Audio euim verba tua, et adhuc ambiguitate promoveor. Spiritus enim cum dicitur, et hominis est aliquando, et pecoris spiritus dicitur; sicut scriptum est, per diluvium mortuam esse omnem carnem, quæ habebat in se spiritum vitae (Gen. VI, i7, et VII, 22). Ac per boc et pecoris spiritus dicitur, et hominis spiritus dicitur. Aliquando et ventus spiritus dicitur;