Latin
123.9.28 to 123.9.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 123.9.28-65
Unproofread scanNot analysed yet
sicut babetur in Psalmo, Ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis (Psal. CaLVItii, 8). Cum ergo multis modis dicatur spiritus, quo spiritu dixisti, o Apostole, facta carnis mortificanda? meo, an Dei? Audi quod sequitur, et intellige. Sublata est quaestio scquentibus verbis. Cum enim dixisset, Si autem spiritu facia carnis mortificaverilis, vivetis; continuo addidit, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, I,; filii sunt Dei (Rom. VIII, 13, i4). Agis, si agaris; et bene agis, si a bono agaris. Ergo quod dixit tibi, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis; et ambiguum tibi erat de quo spiritu dixerat, in scquentibus verbis intellige praeceptorem, agnosce Redemptorem. Etenim ille Redernptor tibi Spiritum dedit, quo mortifices facta carnis (a). Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non sunt filii Dei, si non aguntur Spiritu Dei. Si autem Spiritu Dei aguntur, pugnant1: quia magnum habent adjutorem. Non enim Deus sic nos spectat pugnantes, quomodo spectat populus venatores. Populus venatori favere potest, periclitantcm adjuvare non potest. CAPUT VIII. —10. Sancti hic non faciunt qum νοlunt, quomodo. Sic ergo et hic, Caro concupiscit adνersus spiritum, et spiritus adversus carnem. Et quid est, Ut non ea quæ vultis, faciatis? Hic enim periculum est mali intellectoris. Sit nunc officium qualiscumque expositoris. Ut non ea quæ vultis, faciatis. Attendite, sancti quicumque pugnatis. Praeliantibus loquor. Intelligunt qui pugnant: non me intelligit qui non pugnat. Nam qui pugnat, non dico intelligit me, sed praevenit me. Quid vult homo castus? Ut nulla omnino surgat in membris ejus concupiscentia ad. versaria castitati. Pacem vult, sed nondum habet. Quando enim ad illud ventum fuerit, ubi nulla omnino exsurgat concupiscentia adversanda, nullus erit hostis cum quo luctemur; nec exspectatur ibi victoria, quia de hoste jam victo triumphatur.