Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 125
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.10
Unproofread scanNot analysed yet
Lex non impletur sine charitate. Quis est autem qui implet Legem, nisi qui habucrit charitatem? luterroga Apostolum: Plenitudo Legis charitas (Rom. XIII, 10). Omnis enim Lex in uno scrmone impleta est, in eo quod scriptum est, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. v, 14). Sed præceptum charitatis geminum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto cordc tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. Hoc præceptum magnum est. Alterum huic simile: Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Domini verba sunt in Evangelio: In his duobus præceptis tota Lex peudet et Prophetæ (Matth, XIII, 37-40). Sine dilectione gemina Lex impleri non potest. Quamdiu non impletur Lcx, infirmitas est. Ideo duo minus habebat, qui triginta octo annos infirmus erat. Quid est, duo minus habebat? Duo praecepta illa non implebat. Quid prodest quia caetera implentur, si illa non implentur? Triginta octo habes? si illa duo non babueris, cætera nihil tibi proderunt. Minus habes duo, sine quibus nibil valeant caetera, si non habueris duo præcepta, quæ perducunt ad salutem. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum æramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Et si sciero omnia sacramenta et omnem adatiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero omnem substantiam meam, et si tradidero corpus meum ut ardeam; charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, i -5). Apostoli verba sunt. Illa ergo omnia quae dixit, quasi triginta octo anni sunt: sed quia charitas ibi non eral, infirmitas crat. Quis ergo ab ista infirmitate sanabit, nisi qui venit dare charitatem? Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34). Et quia venit dare charitatem, et charitas perficit Legem; merito dixit, Non veni Legem solvere, sed implere (Matth. v, 17). Sanavit aegrotum, et dixit illi ut ferret grabatum suum, ct iret in domum suam. Hoc et paralytico, quem sanavit, dixit (Marc. II, 11). Quid est ferre grabatum nostrum? Voluptatem carnis nostræ. Ubi infirmi jacemus, quasi lectus noster est. Sed qui sanati fuerint, continent et ferunt cam, non ab ipsa carne continentur. Ergo sanus contine fragilitatem caruis tuæ, ut signo quadragenarii jejunii ab isto sacculo, impleas quadragenarium numerum, qui (a) sanavit illum ægrotum, quj non venit Legem solvere, sod implere.