Latin
125.9.34 to 125.9.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.9.34-50
Unproofread scanNot analysed yet
Undo et vas, quod portabat figurata omnia animalia, quod demonstratum est Petro, quando dictum est, Macta, et manduca (Act. x, 11-13), ut ostenderentur Gentes credituræ et intraturae in corpus Ecclesiæ, sicut quod manducamus in corpus nostrum intrat, quatuor lincis dimissum est de cœlo (ipsae sunt quatuor partes orbis terrarum), totum orbem crediturum ostendit. Ergo in quadragenario numero continentia a sæculo est Hæc est Legis plenitudo: Lcgis autem plenitudo charitas. Ideo ante Pascha quadraginta diebus jejunamus. Signum enim est ante Pascha vitæ hujus nostræ laboriosæ, ubi in laboribus et ærumnis, et continentia implemus Legem. Post Pascha autcm, id est, resurrectionis Domini dies celebramus, significantes resurrectionem noslram. Ideo quinquaginta dies celebrantur: quia denarii merces additur qundragcnario, et fit quinquagenarius. Quomodo est merces denarius? Non legistis quia qui ad vineam conducti sunt, sive illi qui prima, sive qui sexta, sive qui novissima hora, non potuerunt accipere nisi denarium (Matth. xx, 1-10). Justitiæ nostræ cum addita fuerit merces ejus, in quinquagenario crimus. Jam tunc non nohis vacabit nisi laudare Deum. Idco per illos dies Alleluia dicimus. Alleluia enim laus Dei est. In ista fragilitate mortalitatis, in isto quadragenario hic, velat ante resurrectionem, gemamus in orationibus, ut tunc laudemus '. Modo tempus est desiderandi, tunc tempus erit amplectendi et fruendi. Non deficiamus in tempore quadragenario, ut gaudeamus In tempore quinquagenario.