Latin
125.3.96 to 125.3.113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.3.96-113
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo reformemur ad imaginem Dci, quia sexto die factus est homo ad imaginem Dei (Gen. i, 27). Quod ibi fecit formatio, hoc in nobis rcformalio: et quod ibi fecit crcalio, hoc in nobis recreatio. Post istum diem in quo modo sumus, post istam aetatem, ventura est requies quæ promittitur sanctis, quæ præfigurabatur in illis diebus. Quia et revera post omnia qu; c fccit in mundo, nihil fecit postea novum in creatura. Ipsae creaturæ convertentur et commutabuntur. Nam ex quo institutæ sunt creaturæ, nihil amplius additum cst. Sed tamen, nisi ille qui fccit, Indum rcgeret, caderet quod factum est; non potest nisi administrare illud quod fecit 1. Quia crgo nihil additum est creaturæ, requievisse dictus est ah omnibus opcrihus suis: quia vcro quod fecit gubernare non cessat, recte dixit Dominus, Pater meus usque nunc operatur. Inlendat Charitas vestra. Perfecit, requievisse dictus est: perfecit enim opera, et nihil addidit. Gubernat quod fecit: ergo non cessat. Sed quanta facilitatc fecit, tanta facilitate gubernat. Nolite enim pularc, fratres, quia non laborabat cum conderet, et laborat quia regit; quomodo in navi laborant qui fabricant navem, laborant qui gubernant; homines enim sunt. Ille enim quanta facilitate dixit, et facta sunt, tanta facilitate et judicio per Verbum gubernat omnia.