Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 125
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.5
Unproofread scanNot analysed yet
Dei providentia in ordinatione malorum. Noi quia videntur perversæ res humanæ, videatur nohis non csse gubernationem rerum humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique videlur quia ordinem non habent '. Tu tantum vide quid velis esse: nam quomodo volueris esse, novit artifex ubi te poual. IPictorem attende. Ponuntur ante illum varii colores, et novit ubi ponat quemque colorem. Certe peccator niger. color esse voluit: ideo nescit ordo artificis ubi eum ponat? Quanta ordinat de nigro colore? quanta ornamenta facit pictor? Facil inde capillos, Jacit barbam, facit supercilia: non facil frontem, nisi de albo. Tu vide quid velis esse: non cures ubi te ordinet qui non novit errare, scit ubi te ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor esse voluit nescio quis: novit lex judicis quia contra legem fecit; novit lex judicis ubi illum ponat: ordinat illum optimc. Ille quidem malc vixit: sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus (a): do opere metallici quanta opera construuntur? Illius pœna damnati ornamenta sunt civitatis I- Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volucris. Qui creare te noverat, ordinare te non novit? Bonum ess ibi ut iiluc coneris, ut bono loco ponaris. Quid dictum est de Juda ab Apostolo? Abiit in locum suum (Act. 1, 25). Operante utique divina providentia, quia per malam. Voluntatem malus esse voluit, non autem DCIIS IDalum ordinando fecit. Sed quia ipse malus peccator esse voluit, fecit quod voluit, sed passus est quod uoluit. In eo quod fccit quod voluit, peccatum ejus deprehenditur: in eo quod passus est quod noluit, ordo Dei laudatur.