Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 125
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 125.6
Unproofread scanNot analysed yet
Judæorum turbatio ex duplici capite. Ægrotus descendendo in piscinam,,,ratus. Unus tantum sanatus. Hoc quare dixi? Ut intelligatis, fratres, quod optime dictum sit a Domino Jcsu Christo, Pater meus usque modo operatur. Quia non deserit creaturam, quam fecit. Et dixit, Quomodo operatur, ct ego operor. Jam ibi sc significavit æqualem Deo. Pater meus, ait, usque nwdo operatur, et ego operor. Ille carnalis sensus de sabbato turbatus est. Putabant enim fatigatum Dominum requievisse, ut nibil operaretur. Audinat, Pater meus usque modo operatur; turbantur. Et ego operor: fecit se æqualem Dco, turbantur. Sed nolte jam expavescere. Turbatur aqua, sanari babct ægrotus. Quid est hoc! Idco turbantur illi, ut patiatur Dominus. Patitur Dominus, funditur pretiosus sanguis, rcdimitur peccator, donatur gratia peccanti, ct dicenti, Miser ego homo, quis me liberavit de corpore mertis hujus? Gratia Dei per Dominum nostrum Jesum Christum (Rom. VII, 24, 25). Scd quomodo curatur? Si descendat. Sic cnim erat illa piscina, quo descenderetur, non quo ascenderetur. Possent enim esse ct tales piscinæ, sic instructae, ut ascenderetur ad illas. Quare autcm illa talis facta est, quo descenderetur? Quia I assio Domini humilem quarit. Descendat humilis, non sit superbus, si vult sanari. Quare autem unus? Quia unica est Ecclesia per totum erbem terrarum, unitas salvatur. Ubi ergo salvatur unus, unitas significatur. Per mum unitatem intellige. Ab unitate crgo noli recedere, si non vis immunis esse ab ista salute.