Latin
126.7.1 to 126.7.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.7.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Explicandum quomodo Filius faciat quæ viderit Patrem facientem. Et loquebatur hominibus, et dicebat quod audistis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jamne, putamus, est a'i quis qui intelligat? Jamne, putamus, est aliquis in quo proiicit collyrium carnis ad intuendum utcumque splendorem divinitatis? Loculus cst, loquantur ct nos: ille, quia Verbum; nos, quia de Verba. Quare antem nos utcumque de Verbo? Quia ad similitudinem Verbi per Verbum. Quantum ergo capimus, quantum iUlius ineffabilitatis participes esse passumus, loquamur et nos, nec contradicatur nobis. Præcessit cnim fides nostra, ut dicamus, Credidi, propter quod loculus sum (Psal. cxv, 10). Loquor ergo quod credo: utrum etiam utcumque video, ille magis videt; hoc videre vos non potestis. Sed cum dixero, qui videt quod dico, sive credat et me videre qni dixi, sive non credat, quid ad me illud? Sinceriter videat, et de me qnod vult credat. CAPUT VI. —8. Arianorum error in verbis dominicis. -Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Hic Arianorum error exsurgit: scd exsurgit, ut cadat; quia non humiliatur, ut ■surgat. Quid cst quod te movit? Filium minorem vis dicere. Audisti enim, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Minorem vis ex hoc Filium dici: novi hoc, novi, hoc te movit: crede minorem non esse, videre nondum potes, crede, hoc est quod paulo ante dicebam. Sed quomodo, inquies, contra verba ipsius crediturus sum? Ipse dicit. Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Attende et quod sequitur: Quæcumque enim facit Pater, eadem et Filius facit: non dixit, Talia. Paululum attendat Charitas vestra, lic vobismetipsis strepitum faciatis. Tranquillo cordc opus cst, pia ct devota fide, intentionc religiosa: non in me vasculum, sed in illum attendite qui panem ponit in vasculo.