Latin
126.7.31 to 126.7.53
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.7.31-53
Unproofread scanNot analysed yet
Attendite crgo paululum. In Iris enim quæ si:pra diximus hortantes ad fidem, ut animus imbutus fide sit intellectus capax, ca quæ dicta sunt, festiva, læta, facilia, sonuerunt, cxhilaraverunl mentes vestras, secuti estis, intellexistis quæ dixi. Quæ vcro dicturus sum, spero aliquos intellecturos: vercor tamen non omnes intellecturos. Et quia Deus nobis proposuit per lectionem Evangelii unde dicamus, net vilare possumus quod proposuit Magister; forte vereor ne qui non intellexerint, qui fortassis plures erunt, putent me frusira sibi locutum: sed tamen propter cos qui intellexerint non frustra loquor. Lætetur qui intelligit, patienter ferat qui non intelligit: quod non intelligit ferat, et ut intelligat differat1. CAPUT VII. —9. Refellit Arianos. Carnalem ipsorum sensum explodit. Quæ fecit Pater nonnisi per Filium fecit. Non ergo ait, Quæcumque Paler facil, talia Filius facit: tanquam alia faciat Pater, et alia Filius. Videbatur cnim tanquam hoc dixisse, cum superius diceret, Non facit a se Fifius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende: neque ibi ait, Nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, Viderit, inquit, Patrem facientem. Si ergo carnalem intellectum, vcl potius sensum interrogemus, quasi duos sibi proposuit artifices, Patrem et Filium; Patrem facientem nullo viso, Filium facientem a Patrc vio. Carnalis adhuc aspectus est. Verumtamen ut ea quæ superiora sunt intelligamus, ista humiliora et abjecta non declinemus. Primo sic nobis ante oculos constituamus aliquid, putemus esse duos fabros, patrem,ct filium. Fecit pater arcam, quam filius faccre non polcrat, nisi patrem videret facientem: attendit arcam quam fecit pater, et fecit arcam aliam talem, non camdem. Differo paululum verba quæ sequuntur, ct jam interrogo Arianum: Siccine intelligis, quomodo proposui? Fccit Pater aliquid, quod cum videret Filius Patrem facientem, fecit cl ipse Laic aliquid?