Latin
126.7.54 to 126.7.79
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 126.7.54-79
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim videntur sonare verba, quibus permotus cs? Neque cnim ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem: sed ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Eccc si sic intelligis, fecit Pater, et attendit Filius, ut videret et ipse quod faceret; faceret autem aliud aliquod tale, quale fecerat Pater. Hoc quod fecit Patcr, per quem fecit? Si nou per Filium, si non per Verbum; incurristi in blasphemiam Evangelii. Omnia cnim per ipsum facta sunt (Joan. 1, 5). Ergo jani quod fecerat Pater, p r Verbum fecerat: si pcr Verbum fecerat, per Filium fecerat. Quis est alius qui attendit, ut faciat aliud aliquid quod viderit Patrem facientem? Non solclis dicere duos filios habere Patrem: unus est Unicus de illo gcnitus. Per misericordiam vero suam, solus ad divinitatem, ct non solus ad hæreditatem. Cohæredes Unico suo fecil Pater: non quos de sua substantia sicut ipsum genuit, sed quos de familia sua i cr ipsum adoptant. In ad optionem quippe filioruin vocati sumus, sicut sancta Scriptura testatur (Ephes. I, 5). CAPUT VIII. —10. Non alia Pater, alia Filius, sed cadem opera Trinitas facit. Quid ergo dicis? Ipse Unicus loquitur: ipse Filius unigenitus in Evangelio loquitur: ipsum Verbum nobis verba fecit, ipsum audivimus dicentem, Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Jam fecit Pater ut videat quod faciat Filius: et tamen nihil facit Pater nisi pcr Filium. Certe turbaris, haeretice, certe turbaris: sed tanquam helleboro accepto turbaris, ut saneris. lam te DOn invenis, sententiam tuam et carnalcm intuitum tuum, quantum arbitror, etiam ipse condemnas. Repone. . oculos carnis post te, erige si aliquid habes in corde, divina intuere.