Latin
127.5.101 to 127.5.131
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.101-131
Unproofread scanNot analysed yet
Amen dico vobis, quia veniet hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso. Generando dedit: quia genuit, dcdit. Filius cnim de Patre est, Pater non est de Filio: scd Pater Filii Pater est, ct Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus, non Pater de Filio: et semper Filius; semper crgo genitus. Quis hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum, occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus est. Quid ergo dicimus? Non sic: non crat tempus ante Filium, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si omnia per ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle crgo omnia tempora; semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre Filius, et tamen Filius, semper genitus: si semper genitus, semper cum genitore erat qui genitus est. Generatio sempiterna Filii Dei explicari non potest. Nunquam hoc vidi, inquies tu, aliquem gencranteni, ct semper cum illo quem gencravit: sed præcessit ille qui generavit, et secutus cst tempore ille qui generatus est. Dcuc dicis, Nunquam hoc vidi: quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non vidit. Quæris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audivit, nee in cor haminis ascendit. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur 1; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in istacamc; quamdiu peregrinamur a Domino, ad Angelos sanclos, qui hæc vident, infantes sumus, lactandi fnle, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non perspeciem (I Cor.