Latin
127.5.132 to 127.5.149
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.5.132-149
Unproofread scanNot analysed yet
v, 6 et 7). Venturi sumus ad speciem, quæ nobis sic promittitur ier Joannem in Epistola cjus: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Iulii Dei sumus jam per gralinm, per fidem, per sacramentum, per sanguincm Christi, por redemptionem Salvatoris: Filii Dei sumus, ct nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam videbimus eum sicuti eat (I Juan. 111, 2). CAPUT V. —6. Deus cibus mentis beatæ. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum: ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comcdit vcgetctur. Nam modo cibus vcgetal comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur. quando autcm cœperimus comedere justitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos vegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim novit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem: non enim minor erit Jux, quia videtur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur: si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis, quid est ipse lux I ad oculos cordis? Si ergo laudaretur libi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares ventrem: laudatur tibi Deus, para mentem.