Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 127
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 127.7
Unproofread scanNot analysed yet
Resurrectio animæ per fidem. Ecce quid tibi dicit Domiminus tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Venict hora, et ipsa hora nunc est, quando: quid? quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, virent. Qui ergo non audierint, non vivent. Quid cst, qui audierint? Qui obedierint. Quid est, qui audierint? Qui crediderint et obtemperaverint, ipsi vivent. Ergo antequam crederent et obedirent, mortui jaccbant: et ambulabant, et mortui erant. Quid valebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, involverent, portarent, sepelirent mortui mortuum. de 'luibus dictum est, Sine mortuos sepeliant mortuos suos (Matth. VIII, 22). Tales mortui sic suscitantur verbo Dci, ut vivant in lide. Qui mortui erant in infidelitate, verbo excitantur. De ipsa hora dixit Dominus, Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo su ciiahat mortuos infideles: de quibus dicit Apostolus; Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit le Christus (Ephes. V. 14). Hæc resurrectio mentium est, hac resurrectio interioris bominis cst, hæc resurrectio aniinac est. CAPUT V I. —8. Resurrectio corporis aliis in bonunt, aliis in malum. Scd non ista sola est. restat et corporis. Qui resurgit in anima, bono suo resurgit. in corpore. Non enim omnes resurgunt in anima: omncs resurrecturi sunt in corpore. In anima, inquam, non omnes resurgunt: sed qui credunt ct obediunt; quia qui audierint, vivent. Sicut autem ait Apostolus, Non omnium est fides (II Thess. In, 2). Si ergo non omnium est fiJcs, non omnes resurgunt in anima. Oti m venerit hora resurrectionis corporis, omnes resurgent: boni siut, mali sint; omnes resurgent. Sed qui prius resurgit in anitna, bono suo resurgit in corpore: qui non prius resurgit in anima, malo suo resurgit in corpore. Qui resurgit in anima, rcsurgit in corpore ad vitam: qui non resurgit in anima, resurgit in corpore ad poenam. Quia ergo Dominus commendavit nobis resurrectionem istam animarum, ad quam omnes debemus fcs:inare, in qua laborare ut vivamus, ct vivendo usque in finem perseveremus; restabat ut commendaret nobis etiam resurrectionem corporum, quae futura est in fine sarculi. Scd audite quomodo ct ipsam commendavit.