Latin
129.4.120 to 129.4.151
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.120-151
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ignorantes Dei justitiam, zelum Dei habetis, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei justitiam, et vestram volentes constituere, justitiæ Dei non estis subjecti. Quid est aliud, ignorare Dei justitiam, et suam velle constitucre, nisi dicere: Ego sanctifico, ego justifico; quod ego dedero, hoc sanctum est? Dimitte Deo quod Dei est: agnosce, homo, quod bominis est. Ignoras Dei justitiam, et tuam vis constituere. Justificare me vis2: sufficit tibi ut mecum justificeris. CAPUT VI. —7. Antichristi scelus imitantur Donatistæ. De Antichristo dictum est, et omnes sic intelligunt quod ait Dominus, Ego νeni in nomine Patris mei, et nen suscepistis me: si alius venerit in nomine suo, hunc suscipietis. Sed audiamus et Joannem: Audistis quia venit Antichristus, et nunc antichristi multi facti sunt (I Joan. II, 18). Quid autem expavescimus in Antichristo, nisi quia nomen suum honoraturus est, et nomen Domini3 contempturus? Quid aliud tacit qui dicit: Ego justifieo? Respondetur ei: Egoad Christum veni, non pedibus, sed corde veni: ubi Evangelium audivi, ibi credidi, ibi baptizatus sum: quia in Christum credidi, in Deum credidi. Et ille: Non es mundus. Quare? Quia non iLi fui. Dic quare nod sum mundatus, homo qui baptizatus sum in Jerusalem, homo qui baplizatus sum, verbi gratia, ap<td Ephesius, ad quos datam Epi- 6tolam legis, et quorum pacem spernis? Ecce ad Ephesies scripsit Apostolus: fundata est Ecclesia, manet usque nunc; et uberius manet, multipliius manet, tenet quod accepit ab Apostolo, Si quis annuntiaverit vobis pra'ter quam quod accepistis, anathema sit (Galut. I, 9). QuiJ ergo? quid mibi dicis? Mundus non sum? Ibi baptizatus, mundus non sum? Etiam non es. Quare? Quia ego ibi non fui. Sed qui ubique est, ibi fuit. Qui ubique est, ibi fuit, in cujus nomen credidi.