Latin
129.4.152 to 129.4.176
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 129.4.152-176
Unproofread scanNot analysed yet
Tu nescio unde veniens, imo non veniens, sed volens ut ego ad te veniam, hic positus dicis mihi: Non es recte baptizatus, quia ego ibi non Cui. Vide quis ibi fuit. Quid dictum est Joanni? Super quem νιderis Spiritum descendentem quasi columbam, hic est qui baptizat (Joan. I, 33). Ipsum habes quaerentem tc': imo quia milii ab ipso baptizato invidisti, ipsum perdidisti. CAPUT VII. —8. Quæ sit Catholicorum, quæ Donatistarum doctrina. Intelligite ergo, fratros mei, vocem nostram et illorum, et videte quid eligatis. Nos hoc dicimus: Simus sancti, Deus scit; simus iniqui, et boc magis ipse scit: vos in nobis spem non ponatis, qualescumque simus. Si boni sumus, facie quod scriptum est: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV, 16). Si autem mali sumus, nec sic deserti estis, nec sic sine consilio remansistis: audite dicentem, Quas dicunt, facite; quæ autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Illi autem contra: Nisi boni fuerimus, peristis. Ecce est alius qui veniet in nomine suo. Ergo vita mea ex te pendebit, et salus mea ex te religabitur? Itane oblitus sum fundamentUm meum? Nonne petra erat Cbristus (1 Cor. x, 4)? Nonne qui aedificat super petram, ipsum non dejicit ventus, pluvia, flumina (Matth. VII, 25)? Vcni ergo mccum, si vis, super petram, et noli mihi esse velle pro petra.