Latin
13.1 to 13.37
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.1-2-37
Unproofread scanNot analysed yet
—Christus filii, annumerandus in patrimonii divisione. Sed nolo dicere de uno amisso, ne casus humanos videar minari. Melius quodam modo prosperiusquc loquamur. Non dico, unum minus habebis, computa quia unum plus hahes. Fac locum Christo cnm liliis tuis, accedat fiuniHæ tuae Dominus tuus, accedat ad prolem Creator tuus, accedat ad numerum filiorum tuorum frater tuus. Cum enim tantum intersit, et frater esse dignatus est. Et cnm sit Patri Unicus. vot uit habere cohæredes. Ecce ille quam largiter! tu quare tam steriliter? Duos filios habes, tertium illum computa: tres habes, quartus numeretur: quintum habes, sextus dicatur: decem habes, undecimns siL Nolo amplius dicere: unius filii tui serva locum Domino tuo. Quod enim dabis Domino tuo, et titi proderit et filiis tuis: qnod autem male Mnas filiis tuis, et tibi obcril et filiis. Dabis autem portionem unam, quam unius filii deputasti. Deputa te unum amplius genuisse. CAPUT XII. —14. Avaritiæ excusatio sublata. Quid magnum, fratres mei? Consilium do, numquid guttur ligo? Sicut ait Apostolus: Hæc ad utililatem vestram dico, non tit laqueum nobis injiciam (1 Cor. VII, 55). Puto, fratres, quia parva et iacitis cogitatio est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare talia prædia quae possideas in æternum, et ipse et filii tui. Quid dicat avaritia non habet. Ciamastis ad verba ista. Loquimini contra illam, non vos vincat. non plus valeat in cordibus vestris, quam Redemptor vester. Non plus valeat in corde vestro, duam ille qui monet ut sursum corda habeamus. Jam ergo istam dimittamus. ! 5. —Christus contra luxuriam idem consulit quod luxuria. Dives imprudens. Luxuria quid dicit? Quid? Fac cum anima tua bene. Eccc dicit et Dominus: Fac cnm anima tua bene. Qnod libi dicebat luxuria, boc tibi dicit justitia.