Latin
8.100 to 8.107
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 8.100-107
Unproofread scanNot analysed yet
Quare indignus est accipere, quia cum digniore vivit? Merito si ille cum quo vivit nollet accipere, jam domui tuæ, sed domui divinæ dives '. Absit ergo ut tibi dicam, Da quod habes: sed dico tibi, Redde quod debel. Sed habebunt illulJ, ais, fratres i'lius. mala doctrina, docens filios tuos mortem oplare fratribus suis! Si de re fratris sui mortui ditiores crunt, vide quemadmodum se attendant in domo tua. Quid ergo facies? Patrimonium dividis, et parricidia doccs?