Latin
13.147 to 13.179
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.147-179
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo enim habet injustum lucrum sinc justo damno. Verbi gratia, qui furatur, acquirit vestem; sed coelesti judicio amittit fidem. Ubi lucrum, ibi damnum; visibiliter lucrum, invisibiliter damnum: lucrum de sua cæcitate, damnum dc Domini nube. Neque enim aliquid sine providentia, charissimi. Ant vere putatis 3, ea quas patiuntur hcmines, dormiente Deo pati? Passim videntur fieri hæc, nubes colligi, imbres infundi, grandinem jaci, tonitruis terram cencuti, coruscatione terreri; passim putantur ficri, et quasi ad divinam providentiam non pertinere. Contra tales cogitationcs vigilat ille psalmus: Laudate Dominum de terra (cum laudes dictæ essent de cœlo), dracones ct omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quæ faciunt verbum ejus (Psal. CXLVIII, 7 et 8). Ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, justo Dui judicio intrinsecus grandinantur. 0 si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non invenirent quod in os mentis mitterent; etsi in furto suo invenirent quod in aviditatem ventris mitterent, major fames esset hominis interioris, mnjor fames, et periculosior plaga, et gravior mors. Mulli mortui ambuiant, ct multi facinorosi de vanis divitiis exsultant. Denique servum Dei Scriptura intus locupletem dicit: Absconditus, inquit, cordis vestri homo, qui est ante Deum dives (I Petr. III, 4)? Non ante homines divcs, sed ante Dcum dives; et ubi Deus videt, ibi dives. Quid ergo tibi prodest, si ubi homo non videt, furaris; et ubi Deus videt, grandinaris? CAPUT Vlil. —9. Octavum præceptum, Falsum testimonium non dicts (Exod. xx, 16). Octava plaga, locusta (Id. x, 13), animal dente noxium. Quid autcm vult falsus testis, nisi nocere mordendo, ct consumere mentiendo? Dcnique admonens homincs Dei Apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: Si mordetis, inquit, et comeditis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Galat. v, 15). CAPUT IX. —10. Nonum præceptum, Non concupisces uxorem proximi tui (Exocl.