Latin
13.180 to 13.209
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.180-209
Unproofread scanNot analysed yet
xx, 17). Nona plaga, densæ tenebræ (Id. x, 22). Etenim est quædam mœchia, contra quam supra præceptum est; etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. Moechus est enim qui non it ad uxorem alienam, tantum qnia non contentus est sua. Jam vero non solum post suam peccare, sed eliam alienam attentare, vere densæ sunt tenebræ. Nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic volet pati. Ad alienam paratior est omnis homo: hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! Vere excaecantur furore horribili. Furor euim indomitus est, conculcare' viri uxorem. CAPUT X. —11. Decimum praeceptum, Non concupisces ullam rem proximi tui; non pecus, non possessionem, non subjugium 3, non aliquid omnino proximi tui concupisces (Exod. xx, 17). Huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum (ld. XII, 29). In qua plaga cum comparationem quamdam quæro, nihil mihi interim occurrit: fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus: nisi qui omnes res quas -habet hæredibus servat, reprehenditur. Hic autem clamat, qui rem proxitni concupiscit, ct qui furto aufert, ct qui furatur aliquid proximi, non potest nisi rem proximi furari. Scd de furto superius jam praeceptum est; ubi intelligas ct rapinam. Non enim de furto præciperet, et de rapina taceret Scriptura, nisi te intelligere voluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo majoris pœnæ est violenter eripere. Auferre ergo nolenti (a) sive occulte, sive palam, habet præceptum suum. Concupiscere:utem rem proximi, quod notat Deus in cordc, etiamsi justam ibi successioncm quæras, non licct. Denique qui volunt res alicnas tanquam juste possidere, hæredes se quærunt fieri a morientibus. Quid enim tam justum vidctur, quam rcm sibi derelictam possidere, hahere jure communi? Quid apud te facit homo?