Latin
13.235 to 13.259
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.235-259
Unproofread scanNot analysed yet
quod et fit: nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. Sanctificatio nulla divina et vera est, nisi ab Spiritu sancto. Non enim frustra dictus est proprie Spiritus sanctus; cum sit et Pater sanctus et Filius sanctus, nomen tamen proprium hoc Spiritus accepit, ut tertia in Trinitate persona Spiritus sanctus die ceretur. Ipse requiescit super humilem et quictum (Isai. LiVI, 2), tanquam in sabbato suo. Ad hoc septenarius numerus cliam sancto Spiritui deputatur, hoc Scripturae nostræ salis indicant. Viderint meliora meliorcs, ct majora majores; et de isto septenario numero subtilius aliquid et divinius aliquid dicant et explicent: ego tamen, quod in præsenti sat est, illud video, illud vos ad videndum commemoro, septenanam istam rationem inveniri proprie sancto Spiritui deputatam; quia septimo die sonat sanctificatio. Et unde probamus sancto Spiritui dcputari septenariam numeri rationem? Dicit Isaias Spiritum Dei venire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiæ et pictatis, Spiritum timoris Dei (Id. xi, 2, 3). Si secuti estis, septem respercucurri, tanquam descendentem ad nos Spiritum Dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: Initium sapientiæ timor Dei (Prov. I, 7). Ita ergo septenarius Spiritus et unus Spiritus, septenaria operatione unus. An aliquid evidentius vultis? Pentecosten diem festum Scriptura sancta de septimanis facium commemorat. Habetis in scriptura Tobiæ, ubi evidenter dicitur istum diem factum de septimanis (Tob. ii, 1, secund. LXX). Septies enim septem, quadraginta novem in summa redeunt. Sed tanquam ut redeatnr ad caput: Spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur: ideo ad quadraginta novem additur unum unitatis, et fiunt quinquaginta. Non ergo jam sine causa quinquagesimo die post ascensionem1 Domini venit Spiritus sanctus. Resurrexit Dominus, ascendit ab inferis, nondum in cælum: ab illa rcsurrectione, ah illa ab inferis assumplione numerantur quinquaginta dies, et venit Spiritus sanctus, in quinquagenario numero tanquam natalem sibi apud nos faciens.