Latin
13.260 to 13.271
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.260-271
Unproofread scanNot analysed yet
Quadraginta enim diebus hic conversatus est Dominus cum discipulis suis, qnadragesimo die ascendit in coelum, et peractis ibi decem diebus, tanquam decimo præceptorum signo, venit Spiritus sanctus; quia nemo implet legem nisi rer gratiam Spiritus sancti. Itaque, fratres, mnnifcstum est septenarium istum numerum ad Spiritum sanctum pertinerc. Quisquis autem non cohæret unitali Christi, ct oblatrat adversus unitatem Christi, intelligendus est non habere Spiritum sanctum. Contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quihus Apostolus dicit, Animalis autem homo non percipit quæ sunt Spiritus Dei (I Cor. n, 14). Deinde scriptum est et in Epistola Judæ apostoli, Hi sunt qui segregant semetipsos: reprehendens loquebatur: Hi sunt qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes (Judæ i, 19). Quid manifestius? quid evidentius? Merito veniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi Spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. Ros autem comparat Apostolus magis Pharaonis (Habentes, inquit, formam pietatis, sed virtulem ejus abnegantes) (II Timoth. III, 5), qui in signo tertio dcfeccrunt.