Latin
13.5.125 to 13.5.132
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.5.125-132
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tamen adhuc sollicita erat, Peccatores enim damnare non ausi sunt: non ausi sunt lapidare peccatricem, qui se ipsos intuentes similes invenerunt. Sed adhuc mulier erat in magno periculo: quia et ille ei judex remanserat, qui erat sinc peccato. Nerno, inquit, te damnavit? At illa, Nemo, Domine: si nec tu, secura sum. Cui sollicitudini cita Dominus voce respondit I: Nec ego te damnabo (Joan. VIII, 3-11). Nec ego, quamvis sim sine peccato, nec ego te damnabo. Illos a vindicta repressit conscientia: me ad subveniendum inclinat misericordja.