Latin
13.5.98 to 13.5.124
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 13.5.98-124
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim procedat in medium dominica illa sententia, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; nonne omnis judicans terram terræ motum patitur? Evangelicum capitulum recolamus. Pharisæi tentantes Dominum, adduxcrunt ante cum mulierem in adulterio deprehensam; de quo peccaio paena fuerat Lege definita, Lege scilicet data per Moysen famulum Dei (Levit. xx, 10 ). Hac ergo complexione dolosa et fraudulenta ad Dominum Pharisæi accesserunt, ut si juberet lapidari mulierem diffamatam, perderet mansueludinem; si autem quod Lex jusserat prohiberet, peccasse teneretur in Legem. Sicut autem interrogantes de tributo Caesari reddendo, ore suo cet pit, vicissim interrogans cujus esset prolatus nummus, cujus haberet imaginem et superscriptionem. Respondentes enim ipsi qui interrogaverant, in nummo esse imaginem Cæsaris; respondit pis secundum os ipsorum, Reddite Cæsari quæ Cæsaris sunt, et Deo quæ Dei sunt (Luc. xx, 22-25); ut admoneret sic reddendam Deo jn homine imaginem Dei, quemadmodum in nummo imago sua redditur Caesari. Ita et in ista adultera interrogatores interrogavit, et ideo judices judicavit. Non prohibeo, inquit, lapidari quam lapidari Lex jussit; sed quæro a quibus. Non enim resisto, sed Legis ministrum requiro. Denique audite: Lapidare vultis secundum Legem? Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat. Misericordiam consequitur, Quando autem hæc audivit 1, digito scribebat in terra, ut erndiret terram. Quando autem hoc dixit Pharisæis, levavit oculos suos ipse, et inspexit terram, et fecit cam tremere. Proinde cum hoc dixisset, iterum cœpit scribere in terra. At illi compuncti et tremefacti, unus post alterum discesserunt. terrae motum, ubi sic terra mota est, ut etiam mutaret locum! CAPUT V. —Illis ergo discedentibus, remansit peccatrix ct Salvator: remansit aegrota et medicus: remansit misera et misericordia. Et aspiciens mulicrem, dixit: Nemo te condemnavit? Et illa: Nemo, Domine.