Latin
130.3.63 to 130.3.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 130.3.63-93
Unproofread scanNot analysed yet
Ille autem potuit sanguinem istum fundere, non meruit bibere. Et in eo quod fudit sanguinem non debitoris, jussus est reddere debitores; fudit sanguinem innocentis, jussus est recedere a nocentibus. Ille quippe sanguinem suum ad hoc fudit, ut peccata nostra deleret. Unde ergo ille nos tenebat, deletum est sanguine Redemptoris. Non enim tenebat nea nisi vinculis peccalorum nostrorum. Istæ erant catenae captivorum. Venit ille, alligavit fortem vinculis passionis suae: intravit in domum ejus, id est, in corda eorum ubi ipse habitabat, et vasa ejus arripuit (Malth. XII, 29). Nos sumus vasa. Ista impleverat ille amaritudine sua. Hanc amaritudinem etiam nostro Redemptori in felle propinavit. impleverat ergo nos ille tanquam vasa sua: Dominus autem noster arripicns vasa ejus. et sua faciens, fudit amaritudinem, implevit dulcedine. Amandus Christus. Exeo quod Deus fecit,credibile fil quod promisit. Amemus ergo cnm, quia dulcis est. Custate, et videte quia suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Timendus cst, sed plus amandus est. Homo et Deus est: unus Christus homo et Deus est; quomodo unus homo, anima et corpus: non autem Deus et homo du; c personæ. InChristo duae sunt quidem substantæ, Deus et homo: sed una persona, ut Trinitas macat, non accedente homine quaternitas fiat. Quomodo ergo fieri potest ut nostri non misereatur Deus, propter quos homo factus cst Deus? Multum est quod fecit: mira- Lilius est quod fecit, quam quod promisit; et ex eo quod fecit, dchemus credere quod promisit. Hoc enim quod fecit, vix crederemus, nisi et videremus. Ubi vidcmus? In populis cred nlibus, in multitudine ad eum adducta. Quia impletum est, quod promissum est Abrahæ: et ex his quæ videmus, credimus quai non videmus. Unus homo fuit Abraham t et dictum est illi, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen.