Latin
130.3.94 to 130.3.124
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 130.3.94-124
Unproofread scanNot analysed yet
XII, 5). Si ad se attenderet, quando credcret? Unus homo erat, et jam scnex erat, et uxorem sterilem habebat, et ætate jam ita progressam, ut concipere non posset, etiamsi sterilis non fuisset. Non erat prorsus unde aliquid speraretur. Sed promittentem attendebat, et credebat quod non videbat. Ecce ille quod credidit, nos videmus. Ergo ex his quæ videmus, debemus credere quæ non videmus. Gcnuit Isaac, non vidimus: et Isaac genuit Jacob, et hoc non vidimus: et Jacob genuit duodecim filios, et ipsos non vidimus: et duodecim filii ejus genuerunt populum Israel; magnum populum videmus. Jam cœpi ea dicere quæ videmus. De populo Israel nata cst virgo Maria, ct peperit Christum; et ecce in Christo benedicuntur omnes gentes. Quid verius? quid certius? quid apertius? Desiderate mecum futurum sæculum, qui congregati estis ex Gentibus. In hoc sæculo implevit Deus promissum suum de semine Abrahæ. Quomodo ergo non dabit nobis aeterna promissa sua, quos fecit osse semen Abrahæ? Hoc cnim dicit Apostolus: Si autem vos Christ, Apostoli verba sunt, exgo Abrahce semen estis (Galat. III, 29). i. Quod præstitit Christus, mirabilius eit quam quod promittit. Magnum aliquid coepimus esse; nemo se contemnat: nihil fuimus; sed aliquid sumus. Dixiinus Domino, Memento quia pulvis sumus (Psal. CII, 14): sed ille de pulvere hominem fecit, et pulveri vitam dedit, et in Christo Domino nostro jam ipsum pulverem ad cœli regna perduxit. Quia hinc accepit carnem, hinc accepit terram, et terram levavit in cœlum, qui fecit terram et coelum. Si ergo dux res novae adhuc noa factae proponerentur nobis, et quæreretur a nobis, Quid est mirabilius, ut qui Deus est fiat homo, aut qni homo est (iat homo Dei? Quid est mirabilius, quid est difficilius? Quid nobis promisit Christus?