Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 132
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 132.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Gradus cuique suus servandus. Cogitantes ergo gradus vcsiros, servantes et professiones vestras, accedite ad carnem Domnini, accedite ad sanguinem Domini. Qui se scit alitcr essc, uon accedat. Compungimini magis sermone mco. Congratulantur enim qui sciunt servare conjugibus, quod a conjugibus exigunt; qui sciunt servare omni modo continentiam, si hanc Deo voverunt: qui vero audiunt me dicentem, Quicumque non servatis castiialem, nolite accedere ad illum panem, contristantur. Et ego nollem hoc dicere: sed quid facio? Timebo hominem, ut taceam veritatem? Ergo si illi servi non timent Dominum, etiam ego non timeam? quasi non sciam dictum esse, Serve nequam et piger, lu dares, et ego exigerem (Matth. xxv, 26, 27). Ecce dedi, Domine Deus meus; eccc in conspectu tuo et Angelorum tuarum et in conspectu ipsius plebis tuæ erogavi pecuniam tuam: timco euim judicium turni. Ego dedi, tu exige. Etsi nou dicari, facturus es. Ergo hoc potius dico: Ego dedi, inconverte, tu parce. Fac pudicos qui fuerunt impudici, ut simul iu tuo conspectu, cum judicium venerit, gaudeamus, et qui erogavit et cui erogatum est. Placet hoc? Placeat. Quicumque impudici estis, corrigite vos, dum vivitis. Ego enim verbum Dei loqui possum, impudicos autem in nequitia perseverantes, de judicio ct damnatione Dei liberare nou possurn.