Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 133
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.1
Unproofread scanNot analysed yet
Evangelicæ lectionis expositio. Propositum est nobis, in adjutorio Domini, de hoc recentissimo Evangelii capitulo disputare, nec est parva quæstio, ne periclitetur veritas, et falsitas glorietur. Sed neque veritas perire potest, neque falsitas superare. Quid autem quæstionis habeat ista lectio, parumper accipitc; et facti intenti per propositam quæstionem, orate ut sufficiamus ad solutionem. Dies festus erat Judæorum scenopegia: hi dies sunt, quantum videtur, quos hodieque observant, quando casas vocant (c). Est enim illis ista solelnnitas de fabricatione tabernaculorum; quoniam tabernaculum σϰηνή dicitur, scenopegia est tabernaculi fabricatio. Hi dies festi apud Judæos agebantur: et appellabatur unus dies festus, non quia uno die fiebat, sed qnia continuata festivitate peragebatur; sicut dies festus Paschæ, sicut dies festus azymorum, et tamen, sicut m:nifestum est, ille festus dies agitur per aliquot dies. Erat ergo in Judæa ista solemnitas; Dominus Jesus in Galilæa erat, ubi et nutritus est, ubi et consanguineos atque cegnatos babuit, quos Scriptura fratres appellat. Dixeruntergo ei, sicut lectum audivimus, fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam ut et discipuli tui videant opera tua quæ facis. Nemo enim in occulto quid facit, et quæri, ipse in palam esse. Si hæc facis, manifesta te mundo. Deinde subjungit Evangelista: Neque enim fratres ejus credebant in eum. Si ergo non in eum credebant, invidiosa verba subjiciebant. Respondit cis Jesus: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera ejus mala sunt. Vos ascendite in diem festum hunc. Ego non (d) ascendo ad diem festum istum, quia tempus meum nondum impletum est. Deinde sequitur Evangelista: Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed cuasi occulte. Huc usque cxtenditur quæstio, cætera aperta sunt.