Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 133
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.2
Unproofread scanNot analysed yet
Christum in eo loco non esse mentitum. Quid ergo quæritur? quid movet? quid in periculo est? Ne Dominus, imo ut apertius dicamus, ne ipsa Vcritas credatur esse mentita. Si enim volumus mentitum putari, mentiendi auctoritatem infirmus accipiet. Audivimus dicere mentitum esse. Qui enim putant esse mentitum, hoc dicunt: Dixit se non ascensurum ad diem festum, et ascendit. Primo ergo, quantum iti angusto ten'pure possumus, videamus utrum mentiatur, qui dicit aliquid et non tacit. Verbi enim causa, dixi amico, Cras te videbo: occurrit major necessitas, quæ retineret; non ideo falsum dixi. Quando enim promisi, hoc sentiebam quod dicebam. Quando autem aliud majus occurrit, quod impedivit fidem promissionis meæ, non mentiri volui, sed promissum implere non potui. Ecce, quantum arbitror, non laboravi, ut pcrsuadcrem, sed tantummodo admonui prudentiam vestram, non mentiri cum qui pro mittit aliquid et non facit, si ut non faciat, aliud occurrerit, quod ejus impediat promissionem, non (juod convincat falsitatem.