Latin
133.6.65 to 133.6.75
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.6.65-75
Unproofread scanNot analysed yet
I, 1-14). Vide igitur, vide ne forte debeamus disputationes infirmas vel temerarias cohibere, et de veritate nihil falsi præsumere, dare Domino quod debetur: fonti gloriam demus, ut securi impleamur. Deus autem verax: omnis autem homo mendax (Rom. III, 4). Quid est hoc? Dens plenus est: omnis homo inanis est: si vult impleri, accedat ad plenum. Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6). Porro si homo inanis est, quia mendax est, et quærit impleri, et cum festinatione atque aviditate currit ad fontem, impleri vult, inanis est. Sed tu dicis, Cave fontem, est ibi mendacium. Quid aliud dicis quam, Est ibi venenum?