Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 133
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 133.7
Unproofread scanNot analysed yet
Solutio quæstionis. Jam, inquit, omnia dixisti, jam me cohibuisti, jam castigasti. Dic mibi quomodo nov sit mentitus, qui dixit, Non ascendo, et ascendit? Dicam, si potero: parum tibi non sit, quia etsi non te constitui in veritate, prohibui tamen a temeritate. Dicam tamen, quod et tu jam, si meministi verba quæ commendavi, puto quia cognoscis. -Ipsa verba solvunt quæstionem. Multis diebus agebatur ille dies festus. Ad istum, utique hodiernum diem, inquit, festum, istum utique hodiernum quando illi sperabant, non ascendit; sed quando ipse disponebat. Denique attende quod sequitur: Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. Ergo non ascendit ad istum diem festum. Volebant enim fratres ejus, ut ipse prior iret; idco illi dixerant, Transi hinc in Judæam. Non dixerant, Transeamus, quasi comites ejus futuri; aut, Sequere nos in Juduæam, tanquam priores ituri; sed tanquam præmissuri. Hoc ille voluit, ut ilii præcederent: hoc vitavit, commendans hominis infirmitatem, occultans divinitatem; hoc vitavit, sicut cum in Ægyptum fugit (Matth. II, 14). Non enim erat impotentiæ: sed et hoc veritatis, ut daret exemplum cavendi: ne quisquam servus ejus diceret, Non fugio, quia turpe est; cum forte expediret ut fugeret. Dicturus suis, Cum vos persecuti fuerint in hac civtate, fugite in aliam (Id. X, 23); hoc ipse exemplum præbuit. Nam quando voluit, prehensus est; quando voluit, natus est. Hoc ergo, ne illi prævenirent, et eum venturum esse nuntiarent, et præpararentur insidiæ: Non ascendo, inquit, ad diem festum. Dixit: Non ascendo, ut occultaretur: addidit istum, ne mentiretur. Aliquid intulit, aliquid abstulit, aliquid distulit: nihil tamen falsi dixit, quia nihil falsi de ejus ore procedit. Denique posteaquam hæc dixit, Ubi autem ascenderunt fratres ejus: Evangelium loquitur; attende, lege quod mihi offerebas; vide si non ipsa lectio solvit quæstionem, vide si aliunde sumpsi quod dicerem. Hoc ergo Dominus exspectabat, ut priores illi ascenderent, ne venturum prænuntiarent. Posteaquam ascenderunt fratres ejus, ascendit etiam ipse tunc ad diem festum, non evidenter, sed quasi occulte. Quid quasi occulte? Ibi facit quasi occulte. Quid quasi occulte? Quia nec hoc erat occulte. Non enim vere latere conabatur, qui in potestate habebat quando teneretur. Sed in illa, ut dixi, occultatione exemplum præbebat cavendi insidias inimicorum infirmis discipulis, qui potentiam non habebant, quando nollent ne prehenderentur. Nam ille etiam palam ascendit postea, et docebat cos in templo, et dicebant nonnulli: Ecce hic est, ecce docet. Certe dicebant nostri principes, quia apprehendere eum volebant: ecce palam loquitur, et nemo in eum manum mittit (Joan. VII, 25, 26).