Latin
134.4.31 to 134.4.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 134.4.31-65
Unproofread scanNot analysed yet
Si in peira ædificaveritis. quam magnum est hoc, fratres, super petram ædificare, quam magnum est! Venerunt flumina, flaverunt venti, deScendit pluvia, ei impegerunt in domum illam, et non cecidit: (undata enim erat supra petram (Matth. VII, 24, 23). Quid est ergo in verbo Dei mancre, nisi nullis tentationibus cedere? Præmium quod cst? Cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Compatimini hobis, quia vocem meam sentitis obtusam: adjuvate me tranquillitate. O præmium! Cognoscetis veritatem. Forte aliquis diceret: Et quid inibi prodest, cognoscere veritatem? Et veritas liberabit vos. Si non deleciat veritas, delectet libertas. In consuetudine latinæ linguæ libcrari duobus modis dicitur: et maxime in eo consuevimus audire hoc verbtim, ut quicumque liberatur, intelligatur periculum evadere, molestiis carere. Liberari autem proprie dicitur liberum Heri: quomodo salvari, salvum fieri; sanari, sanum fieri; sic liberari, liberum fieri. Ideo dixi, Si non delectat veritas, delectet libertas. Hoc in græca lingua evidentius sonat, nee potest alilcr intelligi. Et ut noveritis quia aliter intelligi non potest; loquente Domino, responderunt Judæi, Nos nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Veritas liberabit vos? Id est, Veritas liberos vos faciet, quomodo dicis nobis, qui nemini unquam servivimus? Quos vides, inquiunt, non babere servitutis necessitatem, quomodo polliceris eis libertatem? CAPUT III. —3. Servitus peccati. Audierunt quod debuerunt: sed non fecerunt quod debuerunt. Quid audierunt? Qnia dixi, Veritas liberabit ros; attendistis vos quia non servitis homini, et dixistis, Nemini servivimus unquam. Omnis, Judæus et Græcus, dives et pauper, honoratus et privatus, imperator et mendicus, Omnis qui facit peccatum, servus eat peccati. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus eat peccati. Si agnoscant homines servitutcm, videbunt unde accipiant libertatem. Ingenuus est aliquis captivatus a barbaris 2, ex ingenuo factus est servus: audit homo miserator, considerat se habere pecuniam, fit redemptor, pergit ad barbaros, dat pecuniam, redimit hominem.