Latin
134.4.1 to 134.4.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 134.4.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Magister omnium Chri stus. Manere in verbo Dei. Novit Charitas vestra, omnes nos unum Magistrum habere, et sub illo condiscipulos esse. Nec ideo magistri vestri sumus, quia de loco superiore loquimur voLis: sed magister est omnium qui habitat in omnibus nobis. Ipse modo in Evangelio nobis omnibus loquebatur, et dicebat nobis, quod ctiam ego dico vobis: dicit autem ille de nobis, et nobis ct vobis, Si manscritis in verbo meo, non utique in meo, qui modo loquor; sed in ejus, qui modo ex Evangelio loquebatur: Si manseritis in verbo meo, inquit, vere discipuli mei estis. Ad discipulum parum est accedere, sed manere. Non ergo ait, Si audieritis verbum meum; aut, Si accesseritis ad verbum meum; aut, Si laudaveritis verbum meum: sed videte quid dixerit, Si manscritis in verbo meo, vere discipuli mci estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid dicimus, fratres? manere in verbo Dei, labor est, an non est i Si labor est, attende magnum præmium: si labor non est, gratis accipis præmium. Mancamus ergo in eo qui manet in nobis. Nos, si in illo non manserimus, catlimus: ille autem, si in nobis non manserit, non idco domum perdidit. Novit enitn ille cinere in se, qui nunquam deserit se. Absit autem ab homine, ut maneat in se, qui perdidit se. Ergo nos in illo manemus indigentia: ipse in nobis manet misericordia. CAPUT II. —2. Prœmium manentis in verbo Christi. Liberari duobus modis dicitur. Jam ergo si propositura est quid facere debeamus, quid accepturi sunus videamus. Indixit enim opus, et promisit mercedem. Quod est opus? Si manseritis in verbo meo. Breve opus; verbo breve, magnum opere: Si manseritis. Quid est, Si manseritis?