Latin
135.2.191 to 135.2.222
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.191-222
Unproofread scanNot analysed yet
Sed forte Apostoli santli, primi, summi arietes gregis, pastoris membra pastores, forte ipsi non habebant peccatum. Vere habebant ct ipsi, habebant: non irascuntur, quia confitentur. Ego nun auderem. Primum ipsum Dominum audi dicentem Apostolis, Sic orate. Quomodo ilii sacerdotes sacrificiis convincebantur, sic isti oratione. Sic orate. Et inter cætera quæ jussit orare, ct hoc posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Quid dicunt Apostoli? Quotidie sibi debita petunt dimitti. Debitores intrant, absoluti ex. eunt, ct ad orationem debitores redcunl. Ista vita non est sine peccato, ut quoties oratur, toties peccata dimittantur. CAPUT VII. —8. Apostoli etiam post Christi resurrectionem peccato obnoxii. Sed quid dicam? Illi forte quando didicerunt orationem, adhuc infirmi crant. Forte dicet hoe aliquis: Quando illos docuit orationem Dominus Jesus, adhuc parvuli erant, inlirmi erant, carnales erant; nondum crant spirituales, qui non habent peccatum. Quid ergo, fratres, facti spirituales orare cessarunt? Debuit ergo Christus dicere, Modo talia orate, et dare spiritualibus alteram orationem. Una eat, ipsa est, ipse est qui dedit: ipsam ergo orate in Ecclesia. Sed tollamus controversiam: quando dicis spirituales esse sanctos Apostolos, quo usque pateretur Dominus carnales erant; hoc es dicturus. Denique quod,crum est, illo pendente trepidaverunt, et tunc desperaverunt Apostoli, quando eredidit latro. Petrus ausus cst sequi, quando Dominus ad passionem ductus e4, aistis est sequi, qui ad domum pervenit, et in atrio fatigatus est, ad ignem stabat, ct friguit: ad ignem stelit, timore frigido congelavit. Interrogatus ab ancilia, negavit Christum semel: interrogatus iterum, negavit: interrogatus tertio, negavit (Matth. XXVI, 69-74). Deo gratias, quia cessavit interrogatio: si non cessaret interrogatio, diu repeteretur negatio. Ergo posteaquam surrexit, tunc eos confirmavit, tune facti sunt spirituales. Jam ergo non habebant peccatum?