Latin
135.2.223 to 135.2.243
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 135.2.223-243
Unproofread scanNot analysed yet
Spirituales Apostoli scribebant spirituales Epistulas, Ecclesiis mittebant: non habebant peccatum, hoc dicis. Non tibi credo, ipsos interrogo. Dicite, sancti Apostoli. posteaquam surrexit Dominus, et confirmavit vos Spirim sancto misso de cælo. cessastis habere peccatum? Dicite nobis, obsecro. Audiamus, ne desperent peccatores, ne desinant rogare Denm, quia non suut sine peccato. Dicite nobis. Ait unus ipsorum. Et quis? Quem Dominus amplius diligebat, ct qui super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 2o), et regni cælorum quod ructuaret secretum bibebat. Ipse eum interrogo: Habetis peccatum, an non? Respondet, ct dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Joannes autem ille est, qui dixit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Id. I, 1). Videte quanta transcenderat, ut perveniret ad Verbum. Talis ac tantus, qui volavit sicut aquila super nubes, qui mentis serenitate cernebat, In priucipio erat Verbum: ipse dixit, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsus decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis et justus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8, 9). Ergoorate.