Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 136
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 136.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cœci nati illuminatio. Audivimus lectionem sancti Evangelii, quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab oblivionis veterno memoriam renovare. Denique vetustissima lectio, quasi nova, nos delectavit. Cæcum a nativitate illuminavit Christus: quid miramini? Salvator cst Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus fecerat in utero. Quando autem ci oculos minus faciebat, non utique errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis? Ab ipso audivi: modo illud dixit: simul audivimus. Quando caim interrogaverunt eum discipuli ejus, et dixerunt, Domine, quis peccavit, iste aut purentes ejus, quoniam cacus natus est? quid. respondit, mecum audistis: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; scd ut ostendantur opera Dei in ipso. Ecce quare diilercbat, quando minus oculos faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini, fratres, parentes ejus nullum habuisse peccatum, aut ipsum non, quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod peccatum remittendum parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Sed cæeitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter peceatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non cæci nati sumus. Interroga diligenter: et cæci nati sumus. Quis enim non cæcus natus est? sed in corde. Dominus autem Jesus, quia utrumque creaverat utrumque cuvavit.